Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 103
Datierung: 877 03
Noticia evindicationis, qualiter veniens domnus Isaac episcopus et Bertilo corepiscopus, presentibus bonis hominibus, qui subter firmaverunt, atque Brunardo vice domino, in Siliciaco villa, in pago Oscarense, in centena Rodingorum, interpellaverunt ipse domnus Isaac episcopus atque Bertilo corepiscopus, necnon et Brunardus vicedominus atque Saifardus, advocatus sancti Benigni, quendam presbiterum nomine Andelsadum quod res sancti Benigni injuste teneret, quod ille primitus negare voluit, sed convictus ab eis et ab aliis bonis hominibus, Vuidrico et Fulmaro, reddidit et se ad integrum exutum dixit, mansum unum cum supraposito et pratum I atque terras ad eundem mansum aspicientes, in villa supranominata, Siliciaco nomine, his presentibus, S. Vuandelfrido, qui manu vestem fecit. S. Saifardi advocati sancti Benigni qui recepit. S. Vuidrici. S. Fulmari. S. Radaldi. S. Saiferi. S. Raginerii. S. Sichelmi. Ego Vulfardus monachus et levita scripsi et subscripsi, datavi die mercoris mense martio anno XXXVI regni domni nostri Karoli, imperii vero secundo. De Siliciaco.