Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Nomine sanctae et individuae Trinitatis. Karolus eiusdem Dei omnipotentis misericordia, Imperator augustus. Si servorum Dei justis et rationabilibus postulationibus aurem nostrae serenitatis accomodamus, easque ad effectum perducimus et imperatorum antecessorum scilicet nostrorum morem exequimur atque per hoc aeternae beatitudinis praemia consequi nullo modo dubitamus. Noverit igitur omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae, nostrorumque, tam praesentium quam futurorum industria quoniam Boso carissimus noster dux et missus Italiae, sacrique palatii noster archiminister, ad nostram accedens excellentiam, innotuit nostrae serenitati deprecationem quorundam monachorum caenobii videlicet sancti Benigni martyris, scilicet quod nostram deprecarentur altitudinem ut res quae ex longo tempore abstractae fuerant praefato martyri Benigno et fratribus inibi famulantibus ob nostrae animae mercedem et eiusdem [Bosonis] amabillimam deprecationem reddidissemus. Nostrae igitur serenitatis clementiam precibus jamdicti carissimi accomodantes et necessitatibus memoratorum fratrum subvenientes, reddimus eis per hoc nostrum praeceptum res quae inferius describuntur, hoc est in pago Oscarensi villam que dicitur Longus Vicus cum ecclesiis et omnibus ad se juste et rationabiliter pertinentibus, et in pago Portensi villam Albiniacum cum ecclesiis et omnibus ad se pertinentibus. Unde hoc nostrae imperialis celsitudinis praeceptum praefatis fratribus fieri et dari jussimus, per quod omnes sepefatas res cum omnibus ad se pertinentibus aeternaliter teneant atque possideant et in suos usus absque alicujus contradictione retorqueant. Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur et pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, manu nostra subter firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus. Signum Karoli gloriosissimi Imperatoris augusti. Audacher notarius advicem Gauzlini recognovit et subscripsit. Boso comes ambasciavit Data VIII id. januarii, indictione X, anno XXXVII regni domni Karoli imperatoris in Franciam et in successione Hlotharii VII et imperii eius secundo. Actum Carisiaco palatio imperiali. In Dei nomine feliciter. Amen.