Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum sit omnibus sancte Dei aecclesiae fidelibus, presentibus et futuris quod veniens quidam homo, nomine Mummius, in aecclesia sancti Benigni, ante presentiam fidelium tam clericorum quam laicorum etiam et ante conspectum Bertilonis abbatis et omnium monachorum ibidem Deo famulantium, res quae sunt sitae in pago Oscarinse, in villa Asziriaco vel in ipsa finae quas precio dato, videlicet libras XVI inter aurum et argentum comparavit de Heldeardo et uxore sua Arnais condonavit ad ipsam aecclesiam Dei, quae est constructa in honore sancti Mauricii, ubi et beatus martir Benignus jacet, pro remedio animae suae vel stabilitate sua, hec sunt mansa IIII cum omnibus aedificiis et suprapositis cum exis et regressis. Terminat unus mansus, de uno latere, aecclesia sancti Benigni, quae est constructa in honore sancti Albini; de alio latere et uno fronte, terra sancti Benigni; de alio vero fronte, Uscara fluvius decurrit; et habet in longum perticas agripedales XVIIII et per transversum perticas XI, infra istas terminationes, totum ad integrum. Alius mansus terminat, de ambis lateribus et uno fronte, terra sancti Benigni; de alio vero fronte, strada publica pergit: et habet in longum perticas XII et per transversum V et dimidiam. Tercius mansus cum vinea terminat, de uno latere, Barlus tenet; de alio latere, terra sancti Benigni; de uno fronte, de ipsa hereditate; de alio vero fronte, Uscara fluvius decurrit; et habet in longum perticas XX, et per transversum III. Quartus mansus terminat, de uno latere, terra sancti Benigni; de alio latere, Fulchardus tenet; de uno fronte, senterius communalis pergit; de alio vero fronte, strada publica pergit; et habet in longum perticas XXXVII, et per transversum perticam I et dimidia: infra istas terminationes vel perticationes, totum ad integrum, cum mancipiis VI, quorum haec nomina: Anserannus et uxor sua Landilana et infantes ipsorum Maria et Vualannus, Vualigis et uxor sua Telenna, et etiam alias res ad ipsos mansos aspicientes, hoc sunt terris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exis et regressis, cultis et incultis, quicquid ad eos pertinet; sunt etiam terrae ad seminandum modios CIIII, prata ubi possunt colligi de feno carrade L: haec omnia supradenominata vel determinata, supradictus Mumngius, de sua potestate in potestatem rectoris aecclesiae sancti Benigni et sancti Mauricii, pro remedio animae suae et stabilitate tradidit, ita ut ab hac die liberam in omnibus habeat potestatem tenendi, commutandi, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum minime credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis aut pro heredibus, contra hanc donationem spontanea mea voluntate factam venire, aut aliquam calumniam inferre temptaverit, non valeat evindicare quod repetit, sed insuper inferat partibus aecclesiae sancti Benigni, una cum socio fisco, auri libras L. Et presens traditio omni tempore firma et stabilis maneat, stipulatione subnexa. Actum Divion in aecclesia sancti Benigni, publice. Signum Mummionis, qui hanc traditionem fieri et firmare rogavit. S. Arendeo, filii ejus, qui consensit. S. Formaldi et Arnaldi filiorum ipsius, qui consenserunt. S. Heldeardi. S. Fulchardi. S. Eldeberti. S. Radulfi. S. Vuichelmi. S. Guntardi. Signum Airberti. Ego, Saifardus advocatus, presens adfui. Ego, Wlfardus clericus, scripsi et subscripsi, datavi, mense decembri anno XXXVII regni domini nostri Karoli regis, imperii vero secundo. De Asziriaco.