Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Mummioni emptore, ego Heldeardus et uxor mea Arnais, venditores, vendidisse me vobis constat, et ita vendidimus tibi res nostras proprias, quae sunt in pago Oscarinse in villa Asziriaco, vel in ipsa fine, hoc sunt mansa IIII cum omnibus aedificiis et suprapositis, cum exis et regressis. Terminat unus mansus, de uno latere, aecclesia sancti Benigni, quae est constructa in honore sancti Albini; de alio latere et uno fronte, terra sancti Benigni, de alio vero fronte, Uscara fluvius decurrit; et habet in longum perticas XVIIII et per transversum perticas XI; infra istas terminationes vel perticationes totum ad integrum. Alius mansus terminat, de ambis lateribus et uno fronte, terra sancti Benigni; de alio vero fronte, strada publica pergit; et habet in longum perticas XII; et per transversum perticas V et dimidiam: infra istas terminationes, ad integrum. Tercius mansus cum vinea terminat, de uno latere, Barlus tenet; de alio latere, terra sancti Benigni; de uno fronte, de ipsa hereditate; de alio vero fronte Uscara fluvius decurrit; et habet in longum perticas XX et per transversum perticas III; infra istas terminationes ad integrum. Quartus mansus terminat, de uno latere, terra sancti Benigni; de alio latere, Fulchardus tenet; de uno fronte, senterius communalis pergit; de alio vero fronte strada publica pergit; et habet in longum perticas agripedales XXXVII, et per transversum perticam I et dimidiam: infra istas terminationes vel perticationes, totum ad integrum cum mancipiis VI, quorum haec sunt nomina, Anserannus et uxor sua Landilana et infantes eorum Maria et Vualannus, Vualigis et uxor sua Telenna; et etiam alias res ad ipsos mansos aspicientes, hec sunt terris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exis et regressis, cultis et incultis, quicquid ad vos pervenit vel pervenire potest. Sunt enim terrae ad seminandum modios CIIII prata ubi possunt colligi de feno carra L; et accepi a te, sicut inter nos convenit, precium valente inter aurum et argentum, libras XVI, et propter ipsum precium nominatum. Haec omnia determinata superius vel denominata de mea potestate et dominatione in tuam trado potestatem et dominationem, jure perpetuo, ut ab hac die tenendi, vendendi seu commutandi, vel quicquid exinde agere volueris, liberam in omnibus habeas potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod nullo modo futurum esse credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, seu aliqua opposita persona contra hanc venditionem aliquam calumniam agere vel generare presumpserit, non valeat evindicare quod repetit; sed insuper inferat tibi tuisque heredibus duplum tantum quantum eo tempore ipse res vel mancipia melioratae valuerint, una cum socio fisco, auri libras C coactus exsolvat; et ista venditio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion vico, publice. Signum Heldeardi et uxoris ejus. S. Gisberti. S. Eldierii. S. alterius Heldeardi. S. Fulchardi. S. Eppleni. S. Guntardi. S. Vuigelmi. Ego Vulfardus clericus scripsi et subscripsi, datavi, mense decembro anno XXXVII domni nostri Karoli regis, imperii vero secundo.