Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 99
Datierung: 876 10 23
Ausstellungsort: Saint-Bénigne
Notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, presentibus scilicet et futuris, quia veniens quidam homo nomine Gislebertus in aecclesia sancti Benigni, ante Isaac episcopum venerabilem sanctae Lingonensis aecclesiae, et ante presentiam fidelium illius, tam clericorum quam laicorum, sive in conspectu totius aecclesiae et ecclesiam suam quae est constructa in villa Saviniaco et in fine Albiacense cum atrio et sepultura et orto et cum aedificiis desuper positis sine aliquo censu, Deo et sancto Benigno et Bertiloni abbati loci ipsius, pro remedio animae suae donavit, et per vuadium tradidit. Dedit etiam mansum unum in supranominata villa, ad ipsam aecclesiam aspicientem; et terminatur, de ambobus lateribus et una fronte terra supradicti Gisleberti; de altera fronte, strada publica; et habet in longo perticas agripedales X, et in transverso V ad ipsum autem mansum aspiciunt jornales LX et radam in silva, ubi possunt saginari porci LX. Dedit etiam mancipia ad ipsam ecclesiam aspicientia his nominibus Fulchardus et Fulchrisma. Haec ergo omnia supradenominata atque determinata, supradictus Gislebertus de sua potestate in potestatem rectoris aecclesiae sancti Benigni, ea conditione, cum exitibus et regressibus tradidit, ita ut ab hac die tenendi, vendendi, seu commutandi, vel quicquid ex jamdictis rebus canonice facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum minime credo, si ego ipse, aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus contra hanc donationem spontanea voluntate mea factam venire, aut aliquam calumniam inferre temptaverit, non valeat evindicare quod repetit, sed insuper inferat partibus aecclesiae sancti Benigni publice una cum socio fisco auri untias IIII et presens traditio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa. Actum Divion in aecclesia sancti Benigni. S. Gisleberti, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Agilberti, qui consensit. S. Huberti. S. Achevi. S. Beraldi. S. Vulmari. S. Sayfardi. S. Vuileberti. S. Floduini. S. Gifardi. S. Lisbranni. S. Befini. Ego Brantius indignus diaconus, hanc donationem scripsi, datavi, mense octobris, X Kalendas novembris, anno XXXVI[I], regnante Karolo rege, imperii autem primo. De ecclesia in Saviniaco.