Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auxiliante Domino nostro Jhesu Christo, placuit atque convenit inter venerabilem abbatem Bertilonem corepiscopum et monachis sancti Benigni coenobio degentibus, et ab alia parte Fulcardo, ut aliquid inter se de terris eorum commutarent vel procamiarent, quod et ita fecerunt. Dedit in primis Fulcardus, de proprio suo alodo, Bertiloni abbati et monachis congregationis sancti Benigni, ad vicem recipiendam, campum unum qui est situs in villa Asziriaco, vel in ipsa fine Asziriaca; de uno latere, terminat de ipsa hereditate; de alio vero, Ratbodus tenet et ipsius heredes; de ambis frontibus terra sancti Benigni vel ipsius monachorum; habet quoque in longum perticas agripedales LIIII et in transversum duas et semis et pedem unum: infra istas terminationes vel perticationes, totum ad integrum commutavit Fulchardus Bertiloni abbati, ad partem sancti Benigni. Similiter dedit Bertilo corepiscopus et abbas ad vicem, de racione sancti Benigni, infra supradictam villam Asziriacum vel in ipsa fine, campum qui terminat, de uno latere et uno fronte, ipse Fulcardus tenet; de alio vero latere, terra Bertiloni et Ragenardi; de uno fronte, strada publica pergit; et habet perticas agripedales in longum XX et II, de uno fronte V, de alio vero IIII et dimidiam, totum ad integrum infra istas terminationes vel perticationes, commutante Bertilo Fulcardo, ad vicem recipiendam. Et repromittunt inter se, pars contra parem suum de hoc quod accepit, quod nullam calumniam dicere vel repetere debeat; quod si fecerit, inferat pars parti in duplum, tantum quantum ipse res eo tempore meliorate valuerint, fisco vero auri untias III et haec commutatio omni tempore firma et stabilis omni tempore permaneat, stipulatione subnixa. Actum Asziriaco villa, publice. Signum Fulcardi, qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit. S. Ermeneldis uxoris ejus et Eppleni, filii eorum, qui consenserunt. S. Vualberti. S. Odolgerii. S. Salamanni. S. Amoloni. S. Salomonis. S. Godaldi. S. Ermentarii. Ego Vualfardus monachus atque levita, scripsi atque subscripsi, datavi mense februario anno XXXVI regni domini nostri Karoli, imperii vero primo. De Asziriaco.