Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sacrosancto monasterio sancti Benigni in Divion constructo. Ego, in Dei nomen, Iodinus presbiter, cogitavi pro Dei timore vel pro remedio animae meae et pro peccatis meis minuandis. Dono ad ipsa casa domni sancti Benigni aliquid de rebus meis propriis quae sunt sitae in pago Oscarense in fine Asziriaco: de terra arabile campo I vel prato I; terminat ipse campus, de uno latus, terra sancti Benigni; ex alio latus, de ipsa hereditate; de uno fronte, terra sancti Stephani; de alio front, racio sancti Albini; et pratus terminat, de uno latus, prato sancti Benigni; ex alio latere et uno front de ipsa hereditate; et de alio fronte, Fulchardus tenet: infra istas terminationes totum ad integrum. Similiter dono ad ipsa casa Dei servum, nomine Vuandelbertum; sic ut sit ingenuus colonus et absolutus, nisi tantum denarios II vel dies II; ita ut, ab ac die, illi rectores qui in ipsa casa Dei fuerint, predictum Vuandelbertum, si ad ipsum censum dimittere voluerint, liberam ac firmissimam, in Dei nomine et sancti Benigni, habeant potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum non credo, si ego, aut ullus de heredibus meis vel proeredes aut quislibet ulla oposita persona, qui contra donationem istam ulla calumnia generare presumserit, non hoc valeat evindicare quod repetit, sed inferat ad ipsa casa Dei auri untiam I, multa componat; et hec facta donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Asziriaco villa publicae;. Signum Gaudino, qui hanc fieri et firmare rogavit. S. Fulchardi. S. Vuitberti. S. Vuarnerii. S. Odolrici. Signum Ostragi. Ego, in Dei nomen, Moringus laicus, presens fuit scripsi et subscripsi, datavi die Jovis, mense januarii, anno XXXVI regnante Karolo imperatore.