Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 87
Datierung: 870 04 21
Ausstellungsort: Plaid tenu sur la terrasse de Saint-Étienne de Dijon
Notitia qualiter veniens in castrum Divion Bertilo corepiscopus et abba sancti Benigni, in solarium sancti Stephani super muros positum, coram missis domni Isaac venerabilis episcopi, Berfredo videlicet abbate et Mummione atque Brunardo, vassallis ipsius, ceterisque quampluribus, interpellavit quosdam homines sancti Benigni, Bonefridum et Everfredum ac Radulfum, coheredes quoque eorum, de rebus beati Benigni sitis in villa Ischiriaco, proclamans quoniam pater eorum Evrigerius et filii ejus Everfredus et Barlus eas pro beneficio tenuerant, et illi malo ordine in proprium sibi usurpabant alodum; et de hoc testes adhibuit predictus abba, qui ita esse in omnibus attestantes affirmaverunt sicut ille dicebat, his nominibus: Trudulfum, Servadum, Vulflannum, Moysem, Madelgaudum, Ysembertum, Magnarium, Grimbertum, Baldoinum, Aduinum. Cumque quamdam adversus hos testes noticiam ostendissent et lecta in conspectu bonorum hominum ibidem adstantium, falsa fuisset comprobata, dijudicatum est ut interrogarentur si testes ex parte sancti Benigni reciperent qui haec testabantur, quod cum devicti ita se facere respondissent, presentes judicaverunt scabinei cum aliis adsistentibus hominibus, ut res secundum legem redderent supradictas, sicque facientes, cum festuca se in omnibus exutos dixerunt, et per vuadium prefato abbati et missis domni Isaac reddiderunt. Facta est hoc lege, his presentibus: Berfredus abba subscripsi. S. Mummionis. S. Brunardi. S. Achei. S. Avarni. S. Odilonis. S. Gisonis. S. Avolonii. S. Elisei. S. Archendrici. S. Huonis. S. Moise. S. Alarico. S. Atalfei. S. Vuandaleno. Ego Ayrardus presbiter, hanc noticiam relegi et subscripsi. Datavi XI Kalendas magi, indictione III, anno XXX regnante Karolo rege. De Scoriaco.