Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sacrosanctae aecclesiae sancti Benigni, ubi ipse preciosus martir in corpore requiescit et Saron preesse videtur abba, Bertiloque corepiscopus et alia congregatio monachorum Deo servientium et sancto Benigno ministrare noscuntur. Ego, in Dei nomen, Fuscardus, pro remedio animae meae et matris meae Fulchilt, et pro peccatorum meorum minuatione dono ad ipsam casam Dei campum unum qui est situs in pago Oscarense, in fine Aziriacense, ubi dicunt in plana Liscaria. Terminat ipse campus, de uno latere et duobus frontibus terra sancti Benigni, de alio latere ad ipsum donatorem, infra istas terminationes, ad seminandum modios III, totum ad integrum ad ipsam casam Dei dono, trado atque transfundo, ita ut ab hac die habendi, tenendi seu commutandi, vel quicquid ipsi rectores in honore sancti Benigni facere voluerint, liberam ac firmissimam in Dei nomen et in omnibus partibus sancti Benigni, habeant potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego, aut ullus de heredibus vel proheredibus aut quelibet ulla opposita persona contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit aut presumserit, non valeat evindicare quod repetit, sed inferat ad ipsa casa Dei auri untiam I et multa componat, et hec elemosina facta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnexa. Actum Aziriaco villa, publice. Signum Fuschardus prepositus. Signum Helias abba et diaconus. Signum Deodatus presbiter. Signum Restaldus presbiter. Signum Geraldus presbiter. Signum Acco. Signum Hosbertus abba. Signum Arnaldus diaconus. Signum Nevoinus presbiter. Signum Helgaudus diaconus. Signum Anselmus diaconus. Signum Rauduinus diaconus Signum Hilbuncus subdiaconus. Signum Fulcherius subdiaconus. Signum Ainricus subdiaconus. Signum Adalbertus subdiaconus. De Asziriaco.