Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individue Trinitatis. Bertiloni corepiscopo et abbati Sancti Benigni, ego Fulcardus, venditor. Dum inter nos convenit et interfuit et vestrae peticionis, ut aliquid de rebus meis vobis venderem in amore sancti Benigni, in Asziriaco sitis, secundum meam voluntatem et vestram peticionem, in Dei nomine, adimplere curavi, hoc est mansum unum, in eadem villa, quod habet terminaciones has: de ambobus lateribus, terra predictae aecclesiae sancti Benigni; de una fronte, Oscera decurrit; de alio vero fronte, strada publica pergit. Vendidi etiam campos arabiles vobis, ubi possunt seminari modii XXX. Primus campus est in fine quam vocant Aluco; qui terminatur, ex ambobus lateribus, terra sancti Benigni; de uno fronte, Avena; de alio vero fronte, strada publica. Secundus campus est ubi dicunt Atrescentio; et habet terminationes, ex ambobus lateribus, de ipsa ereditate; de uno fronte, terra sancti [Benigni] et de alio fronte, strada publica. Tercius campus est ubi dicunt ad Grando Vadali, et terminatur, ex ambis lateribus, de ipsa ereditate; ex ambis autem frontibus, strada publica. Quartus campus est in eadem fine; qui terminatur, ex uno latere, de ipsa ereditate; de alio autem latere, Fuscardus tenet; de una fronte, terra sancti Benigni; de alio vero fronte, strada publica. Quintus campus est ubi dicunt ad noceria, qui terminatur, de uno latere, terra sancti Benigni, et de alio latere de ipsa hereditate; de uno fronte, Avena et de alio front, conturnus vicinorum. Sextus campus est in predicta fine, et terminatur, ex uno latere, terra sancti Benigni; ex alio autem latere, de eadem hereditate; ex ambis frontibus, strada publica pergit. Septimus campus est ubi dicunt ad Rotus Vetus, abens, ex uno latere, de ipsa hereditate; ex alio autem latere, terra sancti Benigni; de una fronte, Oscera decurrit; et de alio fronte strada publica pergit. Octavus campus est ubi dicunt in Clausis, abens, ex uno latere, conturnum vicinorum; de alio vero latere, terra sancti Leodegarii, ex ambis quoque frontibus, terra sancti Benigni. Nonus campus est ubi vocant in Graia; de uno latere de ipsa hereditate; ex alio latere Osberga femina tenet; ex ambobus autem frontibus, terra sancti Benigni. Infra istas terminationes, totum ad integrum, vobis vendo, et de meo jure et dominatione in vestram trado atque transfundo dominationem, suscepto a vobis precio valente libras VII, et jam me ex hac ora exutum reddo, ut quicquid, ab hac die, vos et successores vestri facere volueritis, ad perfectum ejusdem aecclesiae, liberam et firmissimam habeatis potestatem. Si autem ego aut quislibet heredum meorum, quod minime credo, contingere, aut ulla aposita persona fuerit, que contra hanc venditionis cartam velit aliquid perversi agere aut in aliquo calumnia ingerere, nullo modo evindicet quod calumniatur injuste, sed noticia excommunicationis Dei et sanctorum omnium, sanctique Benigni, incurrat, et cum Juda in extremo judicio damnetur, atque vobis vestrisque successoribus persolvat auri libras II; et nichilominus hec vendicionis carta inconvulsa permaneat, stipulacione subnixa. Actum Asziriaco villa, publice. Signum Fulcardi, qui hanc cartam vendicionis fieri rogavit, et uxoris ejus Ermeneldris, que consensit. S. Epleni, filii ejus, qui laudavit. S. Daddoni. S. Framerii, fratris ejus, qui consensit. S. Desiderii. S. Wichelmi. S. Arulfi. S. Grimardi. S. Adalardi. S. Ragembert. S. Acloni. S. Ingalranni. S. Aziriaci. S. Ameloni. Ego Vuarnarius, presbiter, scripsi et subscripsi datavi die dominica, VIII idus octobris, indictione III, anno XXVIIII regnante domino nostro Karolo rege. Fulchardus, per vuadium suum et cultellum, cum festuca et cespite, coram presentia bonorum hominum, qui ibidem aderant, se exutum fecit et secundum legem suam, missis beati Benigni publice tradidit, Aldegario videlicet, monacho et preposito ejusdem monasterii, et Godefredo nomine tenus monacho, res quas per precium Bertiloni chorepiscopo et abbati atque monachis ejusdem loci vendiderat, accepto librarum VII precio. De Asziriaco.