Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino sacrosanctae aecclesiae sancti Benigni, constructa in Divion vico, ubi sacre ejus reliquie requiescunt, et Bertilo corepiscopus et Saron abba presunt. Ibique veniens homo, nomine Vuidricus, in Siliciaco villa condonavit ad Sanctum Benignum vel ad mensam fratrum, peciolam de vinea pro remedio animae suae vel locum sepulture. Que est sita in pago Oscarense, in villa Patriniaco, in fine Longoviana; terminat, de uno latus, terra sancti Benigni; de alio latus et uno front, de ipsa hereditate; de alio vero front, confinium; et habet in longum perticas agripedales X; in lato, perticas II: intra istas terminationes vel perticationes, totum ad integrum vobis trado atque transfundo, et de meo jure et dominatione partibus sancti Benigni concedo ad possidendum, nullo contradicente. Si quis vero, quod minime credo, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis seu quislibet ulla emissa persona que contra hanc donationis venire aut ulla calumnia generare presumserit, non valeat evindicare quod repetit, sed inferat vobis vestrisque heredibus, una cum socio fisco, auri untias III, coactus exsolvat; et hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Siliciaco villa, publice. Signum Vuidrici, qui donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Ingaloera et filio suo Almaro et Guntardi qui consenserunt. S. Airanni. S. Fredevert. S. Flodocent. S. Rotlant. S. Teutgaudi. S. Odelerii. Ego Isomus subdiaconus, rogatus, scripsi et subscripsi, datavi die mercoris II NONAS octobris, anno XXX regnante Karolo rege. De Patriniaco.