Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auxiliante Domino, placuit atque convenit, ut inter Geraldo presbitero et ab alia parte Usuardo, aliquid de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberent, quod ita in Dei nomine plenissima voluntate fecerunt. Dedit Geraldus presbiter, de suo proprio, partibus Usuardo, de terra culturale in fine Longoviana, jornales II, et sunt siti in actum Oscarense; terminant de uno latus terra sancti Benigni et terra sancti Nazarii; et de alio latus Fulbaldus tenet de suo proprio; de uno fronte, terra sancti Nazarii; de alio vero fronte, ipse Geraldus presbiter tenere videtur; et habet in longo perticas agripennales LX; in uno fronte, perticas agripennales IV, pedes X; de alio vero fronte, perticas agripennales III, pedes VII: infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum, commutavit Geraldus presbiter de suo proprio, partibus Usuardo, ad opus sancti Benigni, ad beneficium recipiendum. Similiter dedit Usuardus partibus Geraldo presbitero, de suo beneficio, peciola de terra, que est sita in actu Oscarense, in fine Elariacense, seu et in ipsa villa Elariaco; qui terminat, de uno latus, Adalnodus tenet de sua colonica; de alio latus Evremarus tenet; de uno fronte, fluvius Oscia decurrit, et ad jus tenet; de alio vero fronte, strada publica pergit; et habet in longo perticas agripennales XXV; in superiori fronte, perticas agripennales VIII, et in subteriore vero perticas agripennales VIII: infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum, commutavit Usuardus Geraldo presbitero, ad proprium recipiendum. Et repromittunt inter se unusquisque, pars contra pari suo, de hoc quod accepit, quod nulla calumnia nec dicere nec repetere non debeat; quod si fecerit, inferat pars parte custodi, in duplum tantum quantum ipsa terra eo tempore meliorata valuerit, fisco vero auri uncias II; et hoc procamium inter ipsos factum omni tempore firmum et stabile permaneat, stipulatione subnixum. Actum Elariaco villa, publica. Ego Geraldus hanc commutacionem factam relegi et firmare rogavi. S. Gaudsaldo. S. Agolino. S. Aimerado. S. Evregrimo. Fluuno. Ego Arnaldus presbiter rogatus hanc commutacionem scripsi et subscripsi. Datum die dominico VIII idus maii regnante Lothario imperatore, anno I. Ego Odo clericus rogatus sub. Signum Leotaldus presbiter. Vulfelmus. Arlafr [...]. Airfous. Gundacrus. Agenbaldus presbiter. Esenbertus. Arambaldus. Adalmandus presbiter. Adalramnus.