Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auxiliante Domino, placuit atque convenit inter domno Ingelranno episcopo atque abbate, et, ab alia parte, Madalgerio, ut terris inter se commutare deberent, quod ita fecerunt. Dedit domnus Ingelrannus episcopus Madalgerio, ad suo proprio, de terra sancti Benigni, jornale I de terra culturale, in pago Uscarense, in fine Marciniacense, qui terminat de uno latus terra sancti Stephani; de alio latus, Ermengaudus tenet; de uno fronte, Adalgaudus tenet, de alio vero fronte strada publica pergit; habet in longo perticas agripennales XXV, pedes IIII; de uno fronte, pertica V, pedes X; de alio vero fronte, perticas V pedes IIII; infra istas terminaciones vel perticaciones, totum ad integrum commutavit domnus Ingelrannus episcopus Madalgerio. Similiter dedit Madalgerius domno Ingelramno episcopo, de suo proprio, a parte sancti Benigni, jornale de terra culturale, in pago Uscarense, in fine Marciniacense; qui terminat de uno fronte et uno latus terra sancta Maria; de alio fronte terra sancti Benigni; de alio vero latus, terra sancti Mame; et habet in longo perticas agripennales LVI; de uno fronte, perticas tres; de alio vero fronte perticas II pedes X; infra istas terminaciones vel perticaciones totum et ad integrum commutavit Madalgerius domno Ingelramno episcopo ad partem sancti Benigni. Et repromittunt inter se unusquisque de hoc quod accepit pars contra pare suo ulla calumnia dicere nec repetere non debeat; quod si fecerit, inferat pars parti custodi fisco vero auri uncias II; et hec commutacio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion. vico sancti Benigni, publice. Ego in Dei nomine Ingelramnus episcopus hanc commutacionem a me factam relegi et subscripsi et firmare rogavi. Signum Erlafrido. Signum Floduinus. Signum Balduno vicedomino. Signum Adalmanno. Signum Vualdierio. Signum Arulfo. Signum Framarico. Audgerio. Ingelmaro. Vualterio. Amando. Erdegaudo. Ego in Dei nomen Arnaldus diaconus hanc commutacionem scripsi et subscripsi datavi die Dominico proximo VIIII kalendas decembris in anno primo regnante domno nostro Hlothario imperatore.