Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 11
Datierung: VIIe siècle
Hic patronus noster sanctus Benignus illis in partibus plurima conquisivit terrarum predia per illud tempus, ut in eundo et redeundo abbates eorumque fideles ad hospitandum haberent sue possessionis loca. Siquidem, juxta vicum qui nuncupatur Urba, est ecclesia sancti Benigni nomine sacrata, quam ferunt eiusdem loci incole pertinuisse quondam ad jus istius ecclesie. In burgo quem vocant Pontem Arlie, super Dubam fluvium situm, medietas ipsius vici cum ecclesia dedicata in honore sancti Benigni, et villa juxta ipsum burgum sita, que dicitur ad Stabulos, olim fuerunt possessio istius abbatie: que in prestariam data, possidentium violentia ac principum injusticia, ac temporum variis eventibus sunt amissa. Super Lupam rapacissimum fluvium, loco nuncupato Petregio, per quod Romam petentium quondam fuit iter, et est juxta burgum Salinas vocatum, homines liberi ibidem commanentes, se et sua omnia commiserunt patrocinio hujus sancti Benigni; annisque singulis persolvebant ad ejus altare censum a semet constitutum. Honorati quidam homines ex territorio Vesonticensi, de villa Cusseiacus vocata, advenientes ad sancti Benigni limina, ejus patrocinio se comendaverunt mente devota. Permanserunt annis multis in hujus sancti Benigni et ei servientium monachorum famulatione ... Usque hodie possessionis, illius homines sancti Benigni servos se profitentur esse.