Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon. Prieurés et dépendances des origines à 1300. Tome premier., 12
Datierung: 632 09 03
Sacrosanctae basilicae sub opido Divione constructa, ubi vir beatus Benignus, sacerdos et martir gloriosissimus, requiescit in corpore, ego, illustris vir Ermenbertus ejusque matrona Ermenoara: assumpsit nos voluntas, pro animae nostrae remedio vel aeterna retributione, ut aliquid de rebus nostris ad suprascriptam basilicam vel sancto domno Benigno debeamus conferre, ut monachi vel pauperes ibidem consistentes pro nobis Domini misericordiam debeant deprecare; idcirco donamus, sicut superius diximus, a die presenti, hoc est locella aliqua quorum vocabula sunt hec: Masciacum, quod positum est in pago Lingonico, quod per commutationem viri apostolici domni Dodoaldi episcopi, ad venerabilem virum Bobolenum abbatem quondam pervenit; et alia locella duo, Posciacum et Fontem Lagnis, que posita sunt in pago Latescinse, una cum terris, curtiferis, et edificiis desuperpositis, campis, vineis, pratis, silvis, aquis, accessisque omnibus, quod portio nostra est, in supradicta locella, tam de alodo patrum nostrorum, vel undecumque ad nos ibidem pervenit, aut in antea pervenire potest, mancipiis, libertis, accolabus, quicquid ibidem ab antea possidemus aut in presenti tempore possidere videmur. Hoc totum sancto Benigno suisque actoribus damus, ita ut a presenti die in Dei nomine recipiant, habeant, dominentur, possideant, vel quicquid exinde actores ipsius ad profectum sancti Benigni suisque servientibus facere voluerint, liberam ac firmissimam, Christo presule, in omnibus exinde habeant potestatem, ut ipsi monachi, vel pauperes ibidem consistentes, pro nobis peccatoribus Domini misericordiam debeant deprecare. Si quis autem nostrum aut heres, aut coheres noster, vel quilibet, contra hanc donationem a die presenti dicere aut agere aliquid voluerit, inferat ad actores basilice sancti Benigni, una cum socio fisco auri libram unam, argenti libras quinque. Et ut hec donatio nostra omni tempore firma et stabilis, Domino permittente, debeat permanere, stipulatione subnixa firmamus. Actum in supradicto monasterio publice, anno ab incarnatione Domini DCXXXII. Ego Imbertus lector rogatus a supradicto Hermenberto hanc donationem conscripsi et datavi die tercio post kalendas septembris, anno quinto regni domini nostri Dagoberti regis. De masciaco et Posciaco et fonte Lagnis.