Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Burgundie partibus, in pago Divionense, [egregii pontificis et martyris Apollinaris] nomini consecrata habetur ecclesia ... in fundo cognomento Aquiliaco. Fertur namque virorum antiquorum relatione, eadem ecclesia ob victoriam de suis inimicis regi Clodoveo in eodem loco olim concessam, ab ejus conjuge christianissima Crotechilde videlicet regina, primitus inibi fuisse constructa; insuper quoque, ejusdem regine industria, ab urbe Ravenna prefati martyris reliquiarum delata pignora, atque in eadem basilica sunt collocata. Que nimirum ecclesia, tam ex regia liberalitate quamque etiam Langonice sedis pontificum largitione data est monasterio Divionensi.