Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei eterni. Burcardus Lugdunensis archiepiscopus et abbacie sancti Mauricii abbas. Notum sit omnibus hominibus, qualiter fidelis nomine Petrus venit ad nos postulans, ut sibi per prestariam concederemus quandam terram sancti Mauricii in villa que dicitur Adestgogie, illam terram quam tenent isti homines: Amalricus, Durannus et frater suus Fretgerius et Iaoldus, quidquid ad illam terram pertinet, tam in pratis quam in vineis in campis in bestiis in arboribus, et illum censum, quem illi debent in denariis; et accepi et ab eo duas carratas vini et illud vinum biberunt in castrum quod vocatur Uersoi. Cui assensum prebentes concedimus ei et uni eius infanti, sicque secure ac quiete teneat. Verum ut hoc credatur melius et in futuro teneatur firmius, propria manu firmavimus et fratribus qui describuntur inferius ad firmandum contulimus, sub redibicione census XII denariorum positorum supra altare in festo ipsius; quibus si uno anno neglegens apparuerit, in secundo duplicatum reddat, et postquam prestaria finita fuerit, recipiamus campum unum. Si quis autem hanc prestariam inquietare vel infrangere voluerit, sciat se maledictum atque anathematizatum sancte Marie atque omnium sanctorum maledicionibus.

Burcardus Augustanus episcopus eiusdem loci prepositus hanc prestariam firmavit et laudavit. Pandulfus firmavit. Erchinbertus firmavit. Franco firmavit. Emmo firmavit. Vpertus fecit. Ruotzelinus firmavit. Vualzo firmavit. Omnes pariter firmaverunt et laudaverunt.

Ego Sigardus cancellarius scripsi.

Actum in Agauno feliciter anno regni Rodulfi regis XX et VIIII, ipso laudante et consenciente.