Datierung: 1036 11 03
Ausstellungsort: Vienne
…Ego Leodegarius sancte matris aecclesiae Viennensis archiepiscopus… cupiens ornare ecclesiam nostram, que condam gloriosissime floruit, propono et desidero deservire beatissimo atque domno Ferreolo martiri ac civitatis nostrae tribuno, siquidem ecclesia ipsius vel coenobium quod vocatur Griniensium quadringentorum simul in se habuit multitudinem monachorum. Nos vero … reddimus ergo sibi videlicet sancto Ferreolo ipsiusque condam monasterio ex hereditate ipsius, quidquid in nostro dominio tenebamus … Hoc ergo per consilium nostrorum fidelium facimus, collaudante omni clero et populo aecclesiae nostrae, insuper et annuente Hermengarda inclita regina, regis Rodulfi uxore, nunc vidua. Ponimus ergo in ipso loco dei servos ex monasterio sancti Victoris gloriosissimi martyris Massiliensis.
Facta donatio haec elemosinaria anno incarnationis domini nostri Iesu Christi millesimo XXXVI, indicione IIII, epacta I, anno VIII imperatoris Romanorum Conradi … domno archiepiscopo Leodegario dictante atque mandante … anno ordinationis eius VI, III nonas novembris, luna X, feria IIII. Acta publice in sinodo Viennensi …
Signum Hartaldi prepositi … Signum Dothmari abbatis … Signum Huberti comitis …