Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei aeterni. Burchardus Lugdunensis gratia dei archiepiscopus et abbatie sancti Mavricii abbas una cum donno Burchardo Augustane civitatis episcopo et prefate abbatiae preposito. Quicumque igitur optat aeclesiasticas firmiter tenere terras, necesse est, ut ex rectoribus ipsius aecclesiae litteras studeat adquirere, ne in posterum inde aliqua occasione vel oblivione oriatur divortium. Quocirca omnibus natis atque nascendis abbatie loci Agaunensis filiis notum esse volumus, qualiter Tipoldus diaconus prelibatae abbatiae canonicus nostram aggressus est claementiam, ut sibi eiusque filiis quandam terram per scriptum concederemus. Cuius peticioni annuentes laudante seniore nostro rege Rodolfo eiusque coniuge Ermengarda nec non petentibus ac firmantibus fratribus, qui describuntur inferius, per huius scripti paginam concedimus tam ipsi quam infantibus suis, scilicet Durando, Harmanno, Steuilio, sex mansa, que in benefitium tenuerat, coniacentia his finibus: unum in comitatu Geneuense in fisco quod dicitur Siciaco in villa que vocatur Fillez, et in Capite lacensi et in villa que vocatur Euurna unum mansum, et inter Olonum et Uilliacum mansa tria, et in ipso loco sancti Mavricii in plano et in monte mansum unum et quicquid habere visus est inter fluvios duos qui vocantur Trioncia et Salontia et in monte Saluano cum omni usamento, accipientes ab ipso hunc librum ad opus sancti Mauricii sociorumque eius. Si quis vero illum aut aliquem ex heredibus eius molestaverit, maledictionibus beati Mauricii et sociorum eius atque illorum, quorum nomina vel actus in eodem libro, quem deo et sancto Mauricio dando offert et offerendo donat, per poenam feriatur. Verum ut hoc a nobis factum esse credatur, manu propria firmavimus et fratribus ad firmandum tradidimus.

Signum Burchardi archiepiscopi, qui hanc donationem fecit et firmare iussit. Burchardus Augustane civitatis episcopus et prepositus laudavit atque firmavit. Similiter Pandulfus et Ymmo, Azilinus, Erkenbertus, Lando, Sigardus, Ruzilinus, Uualzo, omnes pariter firmaverunt et laudaverunt.