Datierung: (1000-1031 06 22)
In nomine dei eterni. Burcardus Lugdunensis ecclesie archiepiscopus et abbacie almi Mauricii abbas. Igitur omnibus nostris sit notum, qualiter Odeelinus venit ad nos precans, ut sibi et uxori eius et uno Odzelini heredi concederemus per prestarie firmitatem quandam terram sancti Mauricii coniacentem in Nugirolis, videlicet vineam unam, quam Otto plantavit, terminans de una parte in via, ex alia in Rodulfi terras, de alia in proprio sancti Mauricii. Cui assensum prebentes largimur tam ipsi quam eius uxori Uualburge et uno heredi supra dictam terram, laudante domno rege Rodulfo atque regine, accipientes iam dicto Odzelino quandam terram, que proprie dicitur Casa nova cum suis pertinenciis pratis silvis campis aquis et omnia, que a Teudinimo accepit, sub redebicione census XII denariorum annuatim in festivitate sancti Mauricii soluti. Verum si uno anno neglegens de supra scripto censu apparuerit, in secundo dupplicatum illum reddat et sic secure iam dictam terram possideat.
Suzo hanc edidit.
Barfredus firmavit. Hertilinus firmavit. Rodulfus firmavit. Aganus firmavit. Albertus firmavit.