Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Dilecto atque amabili fratri nostro Odolrico in Christo ego in dei nomine Burchardus Lugdunensis ecclesie archiepiscopus et abbacie almi Mauricii abbas.

Dum non habetur incognitum, qualiter vos res vestras sancto Mauricio et canonicis ibidem die noctuque servientibus condonastis seu delegastis, sicut incessio vestra commemorat, et sunt site eedem res in commictatu Geneuense in villa Mulbeengi, tam de terris quam de servis et ancillis quicquid ad ipsam villam vel ad ipsum fiscum pertinet et pertinere debet. Postea vero vestra fuit peticio et nostra ac senioris nostri regis Rodulphi et canonicorum nostrorum non denegavit benigvolencia, ut ipsas res, quas nobis donastis, et alias res nostras ad predictam abbaciam pertinentes vobis in prestariam concederemus quod et fecimus coniacentes in pago Lausonense et in commitatu Bargense in villa que dicitur Corlinginus, quidquid in ipsam villam habet vel habere debet, hoc igitur ordine, ut ipsas res, quas nos illi donamus, et alias, quas sancto Mauricio pro prestaria dedit, teneat et possideat tam ille Odolricus quam uxor sua Gireldis et unus illorum filius de illis duobus procreatus et natus, ea vero racione, ut singulis annis in festo sancti Mauricii persolvat censum solidorum VI; et si uno anno neglegens de censu apparuerit, in altero duplum reddat, et sic secure teneat et possideat. Hec itaque carta maneat stabilis et firma vel omni firmitate subnixa.

Anselmus firmavit. Hugo firmavit. Turumbertus firmavit.

Suzo hanc complevit cartam.