In nomine dei omnipotentis. Burcardus Lugdunensis ecclesie archiepiscopus nec non et abbacie almi Mauricii abbas. Omnibus sancte dei ecclesie fidelibus notum esse volumus, qualiter advocator Rodulphus veniens ad nos postulavit, ut per consensum serenissimi regis Rodulphi quandam terram sancti Mauricii sibi commutaremus coniacentem in comitatu Bargense in loco qui dicitur Nuerolus: capellam unam cum omnibus suis pertinenciis in honore sancti Mauricii dedicatam et mansa quatuor, quorum unum tenet Benzo, alterum Turumbertus, tercium Amalbertus, quartum vero Rodulphus; inter tot fuerunt sedecim mansa cum censu solidorum X et unam vini carratam. Sicuti deprecatus est, concessimus illi iam dictam terram cum suis pertinenciis, scilicet casalis vineis campis pratis silvis aquis cultis et incultis. Pro hac itaque terra seu capella sub commutacionis testimonio accipimus ab illo quandam capellam sui iuris in honore sancti Marcelli consecratam et curte Teudonis sitam et terram in Corlignino et boscum et prata cum capella et casis atque casalibus et in Mistello atque Lergiaco; in his vero villis de proprio suo fuerunt mansa X et octo; et in Bannis villa que est in Sauaia sita, accepimus ab illo mansa octo cum vineis et casalis, campis et pratis. In hac vero terra, quam illi concessimus, habeat potestatem habendi vendendi donandi et quicquid licitum est illi faciendi. Hec itaque carta maneat stabilis et firma cum omni stipulacione subnixa.
Abolionis et Teudbaldus, Anno et Valinus, Rodouardus et Germanus atque
Aaloldus hoc cuncambium iuraverunt melius esse factum, quam non sit peractum. Bertaldus testis firmavit. Odolardus, Notcherius firmaverunt. Libo firmavit. Salierus firmavit. Vuydo firmavit. Item Vuido firmavit.