Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Placuit atque convenit per iussionem domni Rodulfi regis et optimatum eius inter domnum Odilonem abbatem de Romano monasterio et quendam militem nomine Amalricum filium Rodberti de Monte, quod debuissent aliquas terras scamniare in comitatu Equestrico in villa Brucins in loco vocabulo Cumbis.

Signum Rodulfi regis. Signum Burchardi archiepiscopi. Signum Amalrici, qui fieri et firmare rogavit