Datierung: (1001-1025)
In nomine dei omnipotentis. Burcardus Lugdunensis archiepiscopus et abbacie almi Mauricii abbas. Igitur omnibus dei fidelibus notum esse volumus, qualiter Iohannes venit ad nos precans, ut per consensum serenissimi regis Rodulfi per prestarie firmitatem quandam terram sancti Mauricii sibi concederemus, coniacentem in pago Geneuense et in comitatu Equestrico in villa que nominatur Mauras, videlicet illam terram cum omnibus suis pertinenciis, quam pater ipsius Iohannis nomine Iohannes hactenus tenebat in prestaria; nos vero accipientes ab ipso quandam terram sui iuris in ipso pago et in ipso comitatu coniacentem et in villis que nominantur Chiseras et Pellengs, quidquid in ipsis villis habet de sua divisione vel pervenire debet. Ea vero racione concessimus tam illi quam uxori sue Hode et uno illorum herede supra scriptam terram, ut singulis annis in sancti Mauricii festivitate persolvat censum solidorum II, et si uno anno neglegens de ipso censu apparuerit, in altero duplum reddat, et sic secure teneat et possideat.
Anselmus episcopus laudavit et firmavit. Vuidbertus firmavit. Dodo firmavit. Odolricus firmavit. Errandus firmavit. Dudinus firmavit.