Datierung: (1000-1025)
In nomine dei eterni. Burcardus Lugdunensis archiepiscopus et abbacie sancti Mauricii abbas nec non et Anselmus episcopus et ipsius ecdesie prepositus. Notum sit omnibus sancti Mauricii filiis, qualiter Vuilelmus venit ad nos postulans, ut sibi concederemus per prestariam quandam terram sancti Mauricii, videlicet mansos II coniacentes in villa que dicitur Mandriniaco et quidquid ad ipsos pertinet. Cui assensum prebentes largimur tam ipsi quam uxori eius nomine Esconborga atque uno illorum heredi iam dictam terram, et hoc facimus consenciente domno rege Rodulfo, accipientes vero ab ipso Vilielmo terram, videlicet mansum unum coniacentem in villa que dicitur Abristuringo et quidquid ad ipsum mansum pertinet, sub redibicione census solidos duos soluti in festo sancti Mauricii. Verum ut hoc credatur melius, presentem cartulam ipse Uuilielmus firmavit et firmare rogavit.