Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei eterni. Burchardus Lugdunensis ecclesie archiepiscopus nec non et abbacie almi Mauricii abbas. Igitur notum sit omnibus sancte dei ecclesie fidelibus, qualiter bini fratres Adagaldus et Amaldricus venerunt ad nos postulantes, ut sibi per prestarie firmitatem quandam terram sancti Mauricii commutaremus in pago Lausanense et in comitatu Uualdense coniacentem in villa que dicitur Maciata, hoc sunt XII mansa inibi iacencia cum omnibus suis pertinenciis scilicet casalis vineis campis pratis silvis. Quorum postulacioni assensum prebentes largimur tam ipsis quam legali filio Amaldrici, et si legalem non habebit heredem, post eius decessum ad Chuononis sui fratris filium revertat totum, laudante et confirmante donno regi Rodulpho, in cuius potestate et regimine predicti sancti ecclesia dignoscitur esse, accipientes a iam dictis fratribus terram in supra nominato commictatu coniacentem in villis que nominantur Erplenx et Piarleis, videlicet mansa V cum omnibus suis pertinenciis et quidquid inibi videntur habere, sub redebicione census solidorum annuatim in festivitate sancti Mauricii soluti et positi supra altare ipsius aut alicui qui tunc prefuerit consignati. Verum si uno anno neglegens de censu supra scripto apparuerit, in secundo anno duplicatum illum reddat et sic secure iam dictam terram possideat. Quod ut credatur melius, presentem paginam firmamus et fratribus qui describuntur inferius ad armandum contulimus.

Signum Anselmi episcopi et sancti Mauricii abbacie prepositi, qui hanc prestariam fieri iussit et laudavit.

Adalbertus diaconus firmavit. Bernaldus firmavit. Vuidcherius firmavit. Siardus firmavit. Leobertus firmavit. Vilimarus firmavit. Rodzelinus firmavit. Bernardus firmavit. Cristanus firmavit. Amitzo firmavit.

Suzo diaconus et sancti Mauricii canonicus firmavit hanc prestarie cartulam VII kal. iul., complevit anno vero nono regnante donno rege Rodulpho; acta Agauni die Iovis, luna decima; feliciter amen.