Datierung: 1002 03 02
Ausstellungsort: Saint-Maurice
In nomine dei eterni et salvatoris nostri. Burcardus Lugdunensis ecclesie gracia dei archiepiscopus nec non et abbacie almi Mauricii abbas. Igitur omnibus sancte dei ecclesie fidelibus notum fore cupimus, qualiter Chuonradus venit ad nos precans, ut sibi per consensum donni regis Rodulphi quandam terram sancti Mauricii per prestarie firmitatem concederemus. Quod ita sicuri deprecatus est concessimus tam illi quam uxori sue Agathe et uno illorum heredi supra scriptam terram in comitatu Uualdense sitam, videlicet mansa sex cum terra indominicata et villa Astlegus iacencia cum omnibus suis pertinenciis casalis vineis campis pratis; nos vero accipientes ab ipso mansa duo — unus iacet in Columberio, alter vero in Arlengus — cum omnibus suis pertinenciis sub redibicione census solidorum VI annuatim in festivitate sancti Mauricii persolvat. Verum si uno anno neglegens de supra scripto censu apparuerit, in secundo anno duplicatum illum reddat et sic secure iam dictam terram teneat et possideat.
Signum Anselmi episcopi et sancti Mauricii abbacie prepositi, qui hoc laudavit et fieri iussit.
Riferius testis firmavit. Magnerius firmavit. Giraldus firmavit. Anselmus firmavit. Item Riferius firmavit.
Suzo diaconus VI non. marcii hanc cartulam complevit anno vero VIIII regnante rege Rodulpho; acta Agauni.