Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei omnipotentis. Burchardus Lugdunensis ecclesie archiepiscopus et abbacie almi Mauricii abbas nec non et Anselmus episcopus eiusdem abbacie humilis prepositus. Igitur omnibus sancte dei ecclesie fidelibus notum fore cupimus, qualiter unus noster fidelis sancti Mauricii canonicus nomine Rotzelinus adiens petiit nostram benivolenciam, ut per consensum donni regis Rodulfi quendam casalem sibi concederemus in burgo sancti Mauricii et in claustra coniacentem, terminantem vero de una parte in via publica, ex alia autem parte in secunda via, que tenditur de burgo ad monasterium, de tercia vero parte in semita, que protenditur de clausa in claustrum, ex quarta autem in Anselmi episcopi casale, quem Arimundus bone memorie actenus videbatur tenere. Hoc igitur ordine concessimus tam illi Roselino quam fideli sue Amandole et natis atque de illis duobus procreatis per consensum serenissimi regis Rodulfi et domine nostre Ageldrudis regine, ut habeat potestatem de ipso casale, quem illi concedimus cum suis adiacenciis, habendi donandi construendi et quidquid licitum est illi faciendi, tali pactione ut singulis annis in omnium sanctorum festivitate persolvat censum denariorum sex. Et si uno anno neglegens de censu apparuerit, in altero duplum reddat et sic secure teneat et possideat et posteris suis dimittat. Hec itaque carta stabilis maneat et firma cum omni stipulacione subnixa.

Signum archipresulis Burcardi, qui hoc laudavit. Signum Anselmi episcopi et Agauni ecclesie prepositi, qui hanc laudavit cartam et manu sua propria firmare rogavit.

Adalbertus diaconus firmavit. Bernaldus firmavit. Lando firmavit. Vuitgerius firmavit. Cristanus firmavit. Leobertus firmavit. Gunzo firmavit. Siardus firmavit. Dauid firmavit.

Suzo diaconus sanctique Mauricii canonicus kal. iulii hanc complevit cartam anno vero X regnante rege Rodulfo; acta Agauno; feliciter amen.