Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei eterni. Burcardus Lugdunensis ecclesie archiepiscopus et abbacie almi Mauricii abbas nec non et Anselmus episcopus illius mercede eiusdem ecclesie humilis prepositus. Notum sit omnibus nostris tam presentibus quam futuris fidelibus, qualiter Gauslinus venit ad nos precans, ut sibi et uxori eius Hermentrudi atque uno eorum heredi concederemus per prestarie firmitatem quandam terram sancti Mauricii coniacentem in villa que dicitur Quaringis, videlicet capellam unam in sancti Desiderii honore dicata in commitatu Vualdense sitam cum omnibus suis pertinenciis, scilicet cum ipsa terra, quam Gauslinus genitor supra scripti, Gauslini dedit in prestariam pro iam dictam capellam, coniacentem in villa Britiniaca, laudante et confirmante donno rege Rodulpho, in cuius potestate et regimine predicti sancti ecclesia dignoscitur esse; nos vero accipientes ab ipso quandam terram sui iuris coniacentem in comitatu Ualense in locis quibus dicimus Anassis et Montillis seu in aliis pluribus, terminantem inter duos fluvios scilicet Mogiam et Isemam. Cui assencientes per hanc prestariam supra scriptam terram concedimus tam ipsi quam uxori eius et uno eorum heredi sub reddibicione census solidorum sex, hac videlicet racione, ut annuatim in festivitate sancti Mauricii iam dictum censum solvat et consignatum alicui fideli, qui tunc iam dicte ecclesie prefuerit. Verum si uno anno neglegens de supra scripto censu apparuerit, in secundo dupplicatum illum reddat et sic secure iam dictam terram possideat. Quod ut credatur melius, presentem paginam firmavimus et fratribus qui describuntur inferius ad firmandum tradidimus.

Signum donni archipresulis Burcardi et fratris sui Anselmi episcopi, qui hanc prestariam laudaverunt et facere firmaverunt.

Adalbertus diaconus firmavit. Bernaldus firmavit. Teudmarus firmavit. Amitzo firmavit. Adzelinus firmavit. Cristanus firmavit. Vuidgerius firmavit. Lando firmavit. Amitzo firmavit. Vuilimarus firmavit. Bouo firmavit. Leobertus firmavit. Gunzo firmavit.

Suzo diaconus sanctique Mauricii canonicus VII <idus> kal. novembr. hanc cartam complevit anno vero VIIII regnante Rodulpho rege.