Datierung: 1057 08 23
Ausstellungsort: Vienne
Sacrosanctae dei aecclesiae, quae est constructa ad honorem dei eiusque genitricis Mariae sanctique Vincentii gloriosi martiris infra urbem Gratianopolim, ego Hermengardis regina dono pro redemptione animae meae ex regali iure quandam aecclesiam sanctae Mariae in eodem Gratianopolitano episcopatu in loco qui dicitur ad Aquis cum omnibus decimis ad eam pertinentibus; et dono ei unum mansum in Cambariaco vetere et alterum in Cute in loco qui dicitur Gutta grandis. Dono itaque haec omnia deo sanctaeque suae iam dictae Gratianopolitanae aecclesiae, ubi domnus Artaldus episcopus preesse videtur, tali tenore, ut in perpetuum ad opus ipsius aecclesiae vel in usu canonicorum ibi deo servientium sine alicuius contrarietate vel defraudatione permaneat. Hac eadem convenientia dono eidem aecclesiae domum Ebonis in burgo de Cambariaco, et hoc cognitum sit, quia istam domum duo homines equivoci, id est qui uno nomine vocantur, id est Ebo, possident. Quod si, quod absit, aliquis homo aut femina huic nostrae donationi et preceptioni contrarius extiterit et eam dissipare vel infringere temptaverit, non valeat perficere quod iniuste quesierit, sed excommunicatus cum diabolo in infernum nisi penituerit pereat, et insuper duo milia solidos pro temeritatis culpa persolvat, et haec donatio firma stabilisque permaneat cum adstipulatione subnixa. Hac eadem constitutione et preceptione dono atque concedo supra dictae aecclesiae et iam nominato episcopo Artaldo et suis successoribus in perpetuum omnia illa altaria, quae dominus et maritus meus rex Rodulfus regali iure tenuit in eodem episcopatu et alius pro eo et quae ego modo teneo et aliquis pro me.
Signum domnae Hermengardis reginae, quae hanc fecit laudavit et hanc cartam scribi iussit et firmari testibus mandavit.
Signum domini Levdegarii archiepiscopi Uiennensis. Signum Artaldi prepositi Uiennensis aecclesiae. Signum Wigonis decani eiusdem aecclesiae. Signum Richardi archipresbiteri Gratianopolitanae aecclesiae.
Actum Uiennae manu Petri cancellarii sanctae aecclesiae Uiennensis anno incarnationis domini nostri Iesv Christi millesimo LVII, eodem anno quo mortuus est Heinricus secundus imperator, rege Burgundiae deficiente, mense aug., feria VII, epacta XII, indictione X, luna XX, domino vero nostro Iesv Christo regnante in saecula saeculorum; amen.