Datierung: 1057 09 20
Ausstellungsort: Vienne
Sacrosanctae dei ecclesiae, quae est constructa extra portam meridianam urbis Viennae in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli et ceterorum sanctorum, ubi domnus Guitgerius abbas preesse videtur cum norma monachorum, ego Ermengarda vidua regina, uxor quondam Rodulfi regis, reddo quasdam vineas, quae olim fuerant de eiusdem monasterii hereditate. Sunt autem sitae secus eiusdem urbis Viennae moenia in Ortensi valle et habent fines vel terminationes: a mane via publica quae dicitur mediana, a vespere Rhodanum, ab aquilonali vero parte, id est ab ecclesia sancti Petri, rivulum Fuscinum nomine, a meridie terram sancti Petri de ipsa hereditate, preter quod infra istas concluditur quaedam vinea de episcopii dominicatura, et in alio loco, videlicet apud sanctum Ioannem, et in eadem valle est alia vineola et terminatur ex omnibus partibus terra sancti Petri. Haec omnia supra dicta is reddo et dono deo et sancto Petro et ceteris apostolis et sanctis qui ibidem requiescunt et monachis ibidem deo servientibus pro anima domini mei Rodulfi regis et mea. Si quis autem extiterit, qui hanc elemosinam meam inquietaverit, sit maledictus a patre et filio et spiritu sancto et veniant super eum omnes maledictiones dei, quae in veteri testamento scriptae habentur, et sanctus Petrus, qui habet claves regni coelorum, claudat illi portas paradisi, nisi resipuerit.
Facta est hec redditio ac donatio Viennae in praesentia domni Leodegarii archiepiscopi et praepositi Artaldi et Wigonis decani et abbatis sancti Andreae et ceterorum bonorum, anno millesimo quinquagesimo VII incarnationis domni nostri Iesu Christi, post mortem Heynrici imperatoris secundi anno I, feriaVI, luna XVIII, XII kal. octobris, domno regnante et regem expectante.