Sacraesancte ecclesie beatorum et Petri et Pauli loco Cluniensium vel ceterorum sanctorum in ipsa domo venerantium, ubi domnus abba Odilo preesse dinoscitur. Ego Ermengart regina cogitans deum et anime mee remedium sive senioris mei Rodulfi regis olim in Christo quiescentis nec non et patris matrisve seu fratrum meorum vel ceterorum propinquorum meorum salutem animarum et ut ipsi sancti dei pro nostris abluendis criminibus et peccatis apud altissimum iudicem intercessores piissimi adesse dignentur, sumpsit mihi voluntas, ut aliquid de propriis rebus meis ad ipsum sanctum locum et monachis ibidem deo famulantibus tam presentibus quam et futuris concederem ac condonarem; quod et ita feci. Dono itaque ibi per advocatum meum comitem Humbertum in usus monachorum ibidem deo famulantium mansos duos in pago Geneuense, unum iacentem ex illis in villa Sibingiaco, alium vero in villa Cicinlatis, cum omnibus appendiciis ad ipsos predictos mansos pertinentibus, hoc est casis casalibus vineis pratis pascuis silvis ceterisque arboribus pomiferis et inpomiferis vel quicquid ad ipsos mansos pertinet usque ad exquisitum. Et volo, ut ab hac die rectoribus prefate dei ecclesie prefatis mansis libere ac quiete frui liceat. Si quis vero, quod fieri non credo, ego aut ullus de meis propinquis vel quelibet persona contra hanc cessionem meam ad illum sanctum locum facta venire, dici aut agere aliquid vel temptare presumpserit, non valeat adimplere quod cupit, sed sit rectoribus eiusdem sancte dei ecclesie reus et culpabilis et a liminibus totius matris ecclesie segregatus.