Sacrosanctae dei ecclesiae Cluniensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicatae ceterorumque sanctorum, ubi dumnus Odilo abbas praeesse videtur. Ego Ermengardis regina cogitans de dei misericordia pro remedio animae meae sive senioris mei Rotdulfi olim in Christo quiescentis nec non patris ac matris meae seu fratrum meorum et ceterorum propinquorum meorum et ut ipsi sancti dei pro nostris abluendis criminibus et peccatis apud altissimum iudicem intercessores piissimi adesse dignentur, venit mihi voluntas, ut aliquid de propriis rebus meis ad ipsum locum et monachis ibidem deo famulantibus concederem; quod et ita feci. Dono itaque per advocatum meum comitem Hubertum mansos duos in pago Geuense, unum iacentem ex illis in villa Sibingiaco, alium vero in villa Cicinlatis, cum omnibus ad ipsos pertinentibus, scilicet cassis casalibus vineis pratis pascuis silvis ceterisque arboribus pomiferis et inpomiferis usque ad exquirendum. Et volo, ut ab hac die rectoribus supra dicti loci praefatis mansis libere ac secure frui liceat. Si quis vero, quod fieri non credo, ego aut ullus de meis propinquis vel quaelibet persona contra hanc donationem aliquid dicere praesumpserit, non valeat adimplere quod cupit, sed sit rectoribus eiusdem aecclesiae fratribus cupabilis et a liminibus totius matris aecclesie alienus.