Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christi nomine. Ego Ermengardis regina dono monasterio sancti Andree et abbati Yterio et monachis predicti monasterii mansum Hermenberti et meas condaminas, que sunt inter Albiniacum et sanctum Iohannem, et unum pratum, quod ego in manu mea tenebam, pro remedio anime mee, ut habeant potestatem vendendi dandi et tenendi seu commutandi.

Signum Ermengardis regine. Signum Richardi. Signum Walcherii. Signum Uboldi. Signum Walcherii alteri.

Hec carta facta est sub presentia domni Leudegarii archiepiscopi et omnium canonichorum eius.