Sacrosanctae dei ecclesiae Athanacensi, cui dompnus Geraldus abbas mirae sanctitatis vir praeesse videtur, rex Rodulfus et uxor sua Ermengardis regina — casum humanae fragilitatis considerantes, quarum hic in praesenti bonae actionis fructus perciperent, in futuro vero aeternae beatitudinis praemia consequi mererentur, quia, dicente domino, sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum — consilio dompni Leodegarii Viennensis archiepiscopi suae ecclesiae primatum obtinentis nec non aliorum honestissimorum virorum, tam laicorum quam clericorum, villam quae vocatur Lemensis dederunt. Praedictus siquidem abbas eorum iustis petitionibus compulsus communi Athanasensium fratrum consilio inibi monachos misit, qui pro eorum atque omnium antecessorum suorum animabus sedulo dei misericordia intervenirent. Praeterea si quis de feudo, quod ab eis habere videtur, liberalitate sua elemosynam facere voluerit monachis, libere et absque ulla consuetudine concesserunt. Praeterea vero alibi in villa quae vocatur Nogerei mansum unum dederunt et castanearium eiusdem villae mansis appendens nec non et prata, quae sub eodem castaneario esse videntur, atque mansum Vifredi.
Signum Rodulfi regis et dompnae Ermengardis reginae, qui hoc donum fecerunt et, ut in perpetuo inconcussum maneret, scripto firmari iusserunt.
Signum Leodegarii primatis egregii. Signum Artaldi Viennensis urbis praepositi. Signum dompni Vgonis eiusdem urbis decani. Signum Richardi reginae capellani. Signum Wlchirii. Signum Witfredi de Camberiaco. Signum Amaldrici vicarii. Signum Vmberti comitis. Signum Oddonis.