Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Rodulfus rex Alamandorum divina ordinante providentia omnibus fidelibus, parentibus et amicis, volentibus et nolentibus, vel cunctis ministrantibus rem publicam ordinantibus, cunctis civilibus Aralatensis audientibus, ducibus, viscommitibus, scavinos, iudices et vicarios seu varvassuris atque ceteris omnibus tam presentibus quam et futuris.

Notum esse volumus vestre industrie, qualiter vir venerabilis Iausfredus commis Aralate, volente et consenciente fratre suo Bertramno, gestans in manibus quandam auctoritatem domnae Hodile, in qua continebatur insertum, qualiter concessisset vel donasset supra nominatus commis Iausfredus ad supra nominata Hodila totam partem commitalem, que ad commitem aut ad fisco commitale vel regale exigere debet de villa et de castro seu de territorio ipsius vel de apendiciis eius de villa que dicitur Madalgas. Ideo dat, donat domnus Iausfredus et roborat atque transfundit ad proprium alode ad supra iam dicta Hodila quicquid fiscus regius vel commitalis exinde exigere debet, tam de pane quam de vino vel de aliis condicionibus. Totum ab integro ad proprium alodem pro amore et benivolentiam donat et nihil sibi reservat et exinde accepit precium IIII auri uncias, ut quicquid ad publicum opus vel ad fiscum regium sive commitalem ex hac villa, que nominant Madalgas, consuetudo fuit ex ac die ad supra dictam Hodilam vel ad rectores illius [...] ad sibi servientibus [vel ad quemcumque] concedere voluerit concedat; et de sallinas similiter dono totam meam partem. Quapropter precibus quibus valuit nostram exoravit clementiam, ut paternum morem sequentes mea etiam auctoritate et de fratre meo predicta Hodila habere mereretur. Cuius precibus aurem accomodantes hos nostros apices a Stephano [presbitero] de Massilia in Aralate fieri iussimus, per quas precipimus atque iubemus, ut quemadmodum domnus Iausfredus commis atque frater suus Bertramnus praedicte femine nomine Hodila concessit, ita et deinceps in perpetuo firmum et stabile permaneat omni [tempore………..] ex iudiciaria potestate aliquod [fisco] aut aliquod [.......] de supra [dicta villa] exactare aut requirere voluerit vel ullam contrarietatem facere erga [predictam Hodilam aut ingerere] presumat, sed [nostris futurisque temporibus] inviolabiliter conservetur