Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodvlfvs divina propiciante clementia rex. Si fidelium nostrorum petitionibus, quibus apud sublimitatem nostram pro sacris locis interveniunt, aurem libenter accomodamus, regiam procul dubio exercemus consuetudinem et ob id in nostrae fidelitatis obsequiis eos devotiores efficimus et ad animae nostrae salutem nobis profuturum omnino confidimus. Comperiat igitur omnium fidelium tam presentium quam futurorum sollertia, quoniam adiens serenitatis nostrae presentiam nobis valde carissimus venerabilisque pontifex sanctae sedis Uesontionensis metropolis nomine Hugo obnixe deprecatus est, quatinus privilegium quoddam, quod Diuionensi coenobio nomine et corpore gloriosi martiris Benigni sacrato de quadam aecclesia in honore beatae dei genitricis dicata contulerat, nostra auctoritate regalique precepto confirmare deberemus. Cuius precibus, quoniam iustae vise sunt et quia idem vir valde dilectissimus nobis erat, maxime ob amorem predicti martiris fratrumque inibi degentium, quibus iam dudum in eadem Salinarum villa, ubi predicta aecclesia sita est, nostrorum bonorum aliqua ob animae nostrae salutem concesseramus et quorum nos orationibus commendaveramus, libenti annuens animo per hoc nostrae auctoritatis preceptum eius piam voluntatem ac laudabile confirmo privilegium, quo per omnia succedentia tempora ratum habeatur et firmum. Quod si quisquam aliquando, quod eventurum minime credimus, huic sublimitatis nostrae edicto obviare preceptumve regale temptaverit ullo modo infringere, a deo omnium rege regum aeterno supplicio punitus presentique ultione multatus decem libras auri regali camerae inferat totidemque etiam monasterio prefato componat; et haec nostra constitutio inconvulsa stabilisque in sempiternum persistat.

Signum domni Rodvlfi (M.) regis pii.