Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individue trinitatis. Rvodolfus Burgundionum rex pacificus ac clementissimus. Regalis interest dignitatis, ut, quanto sublimi dominatione consulit rei publice, tanto promtius honestiusve Christi honori consulendo titulos sanctae disponat aecclesiae. Tunc etenim regia maiestas nobili nobiliter instat regimini, dum sub dispositione stabilis et iusti edicti ecclesiarum consulit honestati muniens arcem suae dominationis firmis et legalibus privilegiis. Hoc igitur considerans equum esse notum volo fieri cunctis regni principibus tam presentibus quam absentibus nec non aecclesiarum ordinibus Ugonem nostrum capellanum cognomento Salinarium sanctique Stephani Crisopolitanae urbis canonicum nostram presentiam adiisse humiliterque postulasse, ut res, quas Ragenaldus comes in valle Salinensi vel in ceteris locis dedit sanctis Simphoriano et Anatholio glorioseque virginis Agathae vel ipse supra dictus comes vel ipse Hvgo edificator loci illius vel ceteri datores, corroboraremus ad honorem dei eorumdemque sanctorum atque ad refectionem Salinensium canonicorum. Cuius peticioni libenter annuentes statuimus ipsis canonicis privilegium unius caldariae ferreae cum situ sessionis propriae, vineasque in circuitu eiusdem monasterii sitas usui eorum assignamus villamque Arlos cum omnibus sibi adiacentibus, optantes eos perpetualiter, quod iuste ac legaliter adquirere poterint, adquisituros ac possessuros. Corroboramus etiam nostrae auctoritatis precepto cum consentiente Irmigarde coniuge ad ipsius loci usum terras ibidem datas et dandas, cultas videlicet et incultas, vineas plantatas ac plantandas, adquisitas et adquirendas, tali tamen tenore, ut numquam aliquid ex ipsis rebus in beneficio detur neque in secularibus rebus distribuatur, sed totum ad victum vel vestitum canonicorum ibidem deo servientium reservetur. Volumus etiam, ut pro stabilitate regni Burgundionum hoc nostrae potestatis preceptum successores nostri nova sua auctoritate confirment, si deum sibi propitium habere voluerint. Si quis autem presentium vel futurorum hoc nostrae benivolentiae privilegium temerario ausu infringere temptaverit, penis subiaceat eternis et in ipso die magni examinis ante iustum iudicem inveniatur culpabilis. Ut autem haec nostra descriptio certior vel verior chabeatur et a posteris non infringatur, sigilli nostri inpressione subsignari iussimus.

Signum domni Rvodolfi regis Burgundiorum piissimi. (MF.) (SI. D.)

Actum Logis anno incarnationis domini MXXVIIII, regnante Ruodolfo rege anno XXXV.

Hupertus cancellarius iussu regis scripsit.