In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodulfus gratia dei Burgundiorum rex. Sicut certum est, quia deus potentes non abicit, quippe sine quo potestas non est, ita quoque liquet, quod potentum opera interrogabit , et ob hoc nobis summopere curandum est, ut, cum vel prodesse vel obesse ipso disponente possimus, nostrum posse sub eius nutu penitus subigentes, quod honori sanctae eius aecclesiae proficiat, certatim faciamus. Itaque priscae serie consuetudinis regalemque chiristiane religionis morem considerantes totis nisibus totoque mentis affectu imitari cupimus et quod ipsi duxerunt ad aecclesiasticae celsitudinis curam, nos spiritalibus armis et clipeo dominice protectionis defensi eandem curae sollicitudinem subintremus, sicut qui deo famulantibus placabiles misericorditer extiterunt. Quapropter cunctis tam regibus quam reliquarum dignitatum personis presentibus vel futuris notum sit, quod petiit a nobis quidam fidelis noster Reinaldus comes filius Ottonis cognomento Vuilelmi viri inlustrissimi, quatinus Cluniacensi coenobio bono primorum caeli, Petri videlicet et Pauli, constructo, cui preest domnus et reverendus pater Odilo, concederemus per hoc nostrae auctoritatis preceptum aecclesiam sive monasterium in honore die et salvatoris nostri Iesu Christi eiusdemque genitricis Mariae sanctique Petri apostoli nec non et beati Nicholay confessoris almi consecratum ad abitandum ibi Cluniacenses monachos, qui tam pro nostra quam pro omnium salute deo assidue preces et vota persolvant. Concedimus ergo iam dicto coenobio prefatum locum situm in episcopatu Vesoncionensi iuxta Poloniacum in loco qui recte Uallis vocatur constitutum cum terra et decimis seu omnibus sibi pertinentiis et a bone memoriae Ottone cognomento Vuilelmo sive Rainaldo eius filio vel ab aliquo possessore ibi collatis seu conferendis et cunctis ibi undecumque in regno nostro adquisitis vel in perpetuum adquirendis; ad presens quoque IIII ferreas caldarias situsque earum in Salinis et vineas que quondam fuerunt Beatricis et omnia quae Cluniacenses monachi in predicto burgo adquisierint; in burgo etiam Grosonensi quidquid ibi adquisierunt vel deinceps adquirere potuerint; villam quoque Glenonem cum aecclesia et decimis, cum servis et ancillis, cum vineis silvulis pratis rivulis campis pascuis omni omnino terra culta videlicet et inculta, cum cunctis ubicumque positis ad eandem villulam pertinentiis; villam quoque Mediolanium aecclesiamque cum decimis et omnibus suis pertinentiis; maximeque aeternam consuetudinem in silva Maydunensi; villam etiam Besanensem cum aecclesia et decimis et cunctis ad eandem villam pertinentiis; locum etiam qui dicitur Mutua et omnia ad se pertinentia; sed et Guntherium Popilianensem cum omnibus que ipse visus est habere tam in alodis quam in beneficiis comitum et cuncta omnino possessione eius; piscariam quoque Giuriacensem cum omni terra ad eam pertinenti. Prefati igitur Rainaldi comitis vel aliorum fidelium nostrorum obtemperantes petitioni cum consensu coniugis Yrmengardis concedimus, sicut dictum est, Cluniacensi coenobio omnia superius memorata ac, velut iam diximus, deinceps adquirenda ad tenendum et iure perpetuo possidendum sine cuiuslibet persone vel nobis succedentis in regimine vel alterius cuiuscumque ordinis seu dignitatis contradictione vel ulla ab aliquo ibi retenta consuetudine. Et hoc ut a nobis verius esse credatur et a posteris nostris non frangatur, propria manu nostra roboravimus et sigilli nostri impressione insigniri iussimus.
Signum domni Roudolfi regis pii (M.).
Actum Logis anno incarnationis MXXVIIII, regnante Roudolfo rege anno
XXXV.
Hubertus cancellarius iussu regis scripsit.