Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rvodolfus dei gratia rex. Igitur cum totius ordo religionis secundum decreta praecedentium regum sanctae conversationis exordium sumeret et ad perseverandum in ea sustentacula alimoniae his, qui districtius atque familiarius in dei servitio se coercerent, publica regalis res ad sufficientiam aliis et minus aliis subministraret et ita per ordinem sanctae dei aecclesiae status usque ad praesens per longa temporum curricula extensus sit, nihilominus dignum est, ut nos, qui quasi per novissimos operarios in vinea dei laboramus, eosdem operarios in exercitio operis dei deficere non sinamus, quin potius ut vires suppetunt nobis usque ad unguem perducere temptemus. Quapropter sciant omnes praesenti tempore decedentes et futuro succedentes, qualiter ego Rvodolfus petente atque exortante dilectissima coniuge mea Irmingada dono ex hereditaria mea possessione quoddam praediolum ob animae meae et supra memorate coniugis meae remedium caenobio sancti Petri quod dicunt Cluniacum et abbati eiusdem monasterii et monachis eius praecepto et sancti Benedicti regulae modo et deinceps oboedientibus et ibidem deo famulantibus aecclesiam sancti Blasii et viculum totum cum omnibus ibidem pertinentibus, cum montibus et planiciis agris pratis pascuis silvis decimatione servis et ancillis et cum omnibus utensilibus dono ego et praedicta coniunx mea ad supra scriptum monasterium, ut, si nos minus idoneae iniunctum a deo peregimus officium, delicti nostri et neglegentiae non pro merito recipiamus disspendium, sed per eorum orationes quos sustentamur subministrantes temporalia ad stadium currentes remuneremur mercede perpetua. Haec ut a nobis facta credantur et a posteris nostris non infrangantur, manu nostra roboravimus et sigillari iussimus.

Signum Rvodolfi regis (MF.) pii.

Albker indignus presbiter iussu regis scripsit haec. (SI. D.)

Acta sunt haec in villa Tabernis, quam alio nomine propter fluvium ibidem defluentem Urba appellant; data XVIIII KL. FEBR. anno ab incarnatione domini MXXVIIII, regnante Ruodolfo rege anno regni sui XXXmo V.

Hoc itaque beneficiolum, id est supra memorata aecclesia quam damus fratribus Cloniaco degentibus, iacet in pago et in comitatu Geneuense cum vicis ibidem appendentibus.