Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine summae et individuae trinitatis. Rodvlfvs deo annuente et favente piissimus rex. Cum antiquissimae semper fuerit consuetudinis res donabiles, donatas, donandas usu litterario corroborare, ne, quod larga bonorum manus largiter contulisset, id posterorum unca avaritia dissiparet et rebus antiquitus firmiter constitutis et noviter foede destructis oriretur seditio in populis et post seditionem bella consurgerent, placuit nobis antiquorum usum imitari et res in regno nostro sitas eodem modo, eadem ratione in omnibus adstipulari. Unde noverit sollertia nostrorum fidelium tam praesentium quam futurorum Ermembvrgam nobiliori semine exortam bonaeque famae praeconiis collaudatam nostrae celsitudinis magnificentiam adiisse et impetranda a nobis humiliter postulasse et nos quae postulavit, uti nos et eam decuit, benigniter concessisse cum coniugis meae Ermengardae consensione, videlicet terram, quam ego ipse dederam patri eius Lamberto et ipse Lambertvs sibi dedit, quando eam Vmberto tradidit in matrimonio, medietatem ecclesiae quae est in honore sancti Gorgonii in villa quae dicitur Albonna in episcopatu Vesontiensi in comitatu Guaraschensi et quicquid ad ipsius medietatem pertinet vel ad ipsum beneficium in toto illo confinio, et alterius ecclesiae medietatem quae est in honore sanctae Mariae in villa dicta Luniaco cum omnibus rebus quae ad eam pertinent et quod iacet de ipso beneficio in valle quae dicitur Clusa, ad possidendum absque ulla contradictione et ad donandum cuicunque voluerint cum omni stabilitate. Si quis vero, quod non puto, hanc nostram donationem calumniare vel infringere temptaverit, XV libras auri componat et post haec ista donata firma permaneat.

Signum domni (M.) Rodvlfi piissimi regis, qui hanc donationem fieri iussit et eam suo anulo signavit anno dominicae incarnationis MXXVIII, regni vero Rodvlfi regis XXXIII.

Ego vero Gualterius grammaticus recognovi iussu ipsius Rodulfi regis.

Actum Viuetio; data XVI kalendas maii.