In nomine sanctae et individuae trinitatis. Rodvlfvs gratia dei rex. Si honorabilium virorum petitionibus, quibus pro sacris locis nostram supplicaverint excellentiam, aurem libenter accomodamus easque ad effectum perducimus, regiam exercemus consuetudinem et ob id eos in nostrae fidelitatis obsequiis devotiores efficimus et ad animae nostrae salutem nobis profuturum omnino confidimus. Comperiat igitur omnium fidelium sanctae dei aecclesiae nostrorumque presentium ac futurorum sollertia, quoniam Otto comes eiusque filius Rainaldus duo regni nostri preclarissimi principes cum consorte regni nostri Hermengarde regina nostram adierunt sublimitatem rogantes concedi ac regali auctoritate firmari quandam donationem duarum caldariarum in villa que Salinas dicitur sitarum, quas pro remedio suae animae deo sanctique Benigni monasterio apud castrum Diuion, cui preesse videtur venerabilis abba Willelmus, conferre deliberaverant, quas ex rebus nostri beneficii adquisitas hactenus visi fuerant possedisse. Quorum petitionibus tam pro divini respectu timoris quam pro recordatione ab eis nobis sepenumero impensae fidelis obsequii servitutis gratanti annuentes animo receptas ab eis denominatas res, quoniam ad publicum ius pertinere videbantur, ad votum ipsorum concessimus atque largiti sumus in perpetuam possessionem beati Benigni coenobio rectoribusque eius iure firmissimo. Et ud in his, que pro expiandis peccaminibus benefactorum loci ipsius a fratribus ibi deo famulantibus aguntur, nostrae recordationis temporibus succiduis intersit memoria, statuimus atque decernimus, ut, quod ad prefati loci utilitatem in iam dicta villa Salinis emtum est vel collatum futurisve temporibus emendum atque donandum, per huius nostrae auctoritatis preceptum ratum habeatur ac firmum, ita ut ac nullis nostris successoribus aut aliquibus aliis contradictoribus aliqua possit temeritate vel ratione violari. Si quis autem, quod eventurum minime credimus, huic nostrae auctoritatis precepto obviare et presentem donationem a nobis legaliter factam temptaverit effringere, non valeat quod cupit efficere, sed sciat se compositurum auri libras mille, medietatem camerae nostrae et medietatem prescripto monasterio eiusque rectoribus. Et ut hoc verius credatur diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria corroborantes sigillo nostro subter insigniri iussimus.
Signum domni Rodvlfi regis (M.) nobilissimi.
Ego Halinardus advicem Paldulfi cancellarii eo ipso iubente recognovi et scripsi.
Data III id. Iul., luna XXV, anno ab incarnatione domini MXXVI, indictione VIIII, regnante domno Rodulfo rege anno XXVII; actum vico Vrba; feliciter AMHN.