Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Rodulfus dei gracia Burgundionum rex. Quicumque in hoc seculo divitiarum [……] vivens affluit ubertate, summa diligencia debet providere, ne his nimium intentus ammittat ditissimum florem eternae dignitatis et gloriam patriae caelaestis. Quamvis dominus dicat camelum facilius posse foramen acus penetrare quam divitem in regnum caelorum intrare, non tamen difidendum nobis est de inmensa ipsius pietate, quia qui dat escam invocantibus se corvorum pullis, non denegabit veniam sperantibus in se famulis, neque enim est sibi exiguum vel vile, propter quod dignatus est humanitatem sumere, aut a[lteri] vult deserere quod redemit suo precisissimo sanguine, ut illuc nos traheret unde venerat liberare. Ille itaque nobis peccatoribus medicamina salutis est largitus, cum non solum de propriis vel bene adeptis, verum etiam de mamona iniquitatis amicos doceret nos facere, qui reciperent in eterna beatitudine. Nos siquidem his et aliis instructi monitis, si peticionibus fidelium nostrorum aurem serenitatis nostrae accomodaverimus, procul dubio promtiores ac fideliores ad nostrum efficimus famulatum idquae non tantum animae, verum etiam nostri regni statui valde prodesse non ambigimus. Quapropter omnium nostrorum tam presencium quam futurorum noverit industria fidelium, quod quidam fideles nostri videlicet congunx nostra Hermengundis regina, Bertoldus quoque et Rodulfus comites et Robertus nec non Hugo episcopus Sedunensis et Heinricus Lausonensis atquae Hugo Geneuensis et Burchardus Lucdunensis, Anselmus Augustensis ac Pandulfus cum ceteris fratribus suplices nostram acgressi sunt clementiam, quatinus [pro] salute nostra et eorum peticionibuss ecclesiae Agaunensi in salo miserrimae desolacionis iam pene naufraganti subveniremus. Quorum peticionibus benigne annuentes donamus, immo ab antecessoribus [nostris] data reddimus tam aecclesiae Agaunensi quam fratribus ibi deo et sancto Mauricio famulantibus, de victu et vestitu proclamantibus, ad mensam eorum in refectorio fiscos Sigiciacum, Lulliacum, Communiacum, dimidium Puliacum, Auronum, potestatem Uuadengis et Bedolosci et in Uiuesio placitum cum omni reddibicione census hominum, Lustriacum, Uobreium, Aulonum, Uillia, Nares cum omnibus apendiciis eorum et obblata altaris eiusdem aecclesiae et dimidium burgum ipsius loci et ibidem fumum cum molendinis et duas partes tholonei salis et alpes sancti Mauricii tocius Capud laci vallis, ea videlicet racione, ut omni tempore nostri precepti auctoritate ipsi et successores eorum quiete habeant, teneant et inde in refectorio vivant et quidquid utile sibi in comune bonum decreverint libere faciant. Si quis vero, quod minime credimus, eos molestaverit, non valeat vindicare quod apetit, sed sit culpabilis et persolvat quingentas libras optimi auri, medietatem ipsi aecclesiae et medietatem regis kamerae. Verum ut hoc credatur cercius, presens preceptum propria manu firmavimus et sigillo nostro signari et predictorum episcoporum anathemate muniri precepimus.

Signum preclari ac serenissimi regis Rodulfi. (MF.) (SI. 4)

Amizo cancellarius advicem domni Anselmi archicanellarii hoc scripsit preceptum anno dominicae incarnacionis millesimo XIIII, regni vero regis Rodulfi XXIIII, die sabbati XV kl. mar., luna XVIII, indicione prima; actum in Agauno; feliciter.