In nomine sancte et individue trinitatis. Rodulfus divina favente clementia serenissimus rex. Si fidelium nostrorum peticionibus aurem benivolentie nostre acomodamus et aliquid eis concesserimus, procul dubio nobis eos fideliores esse credimus et non solum regiam consuetudinem exercemus, verum etiam promtiores eos ad nostrum servitium provocamus. Quocirca omnium tam presentium quam futurorum comperiat industria, qualiter Rocelinus eiusque fidelis Amandola adierunt clementiam nostram postulantes, ut per preceptum nostrum quandam sancti Mauricii terram optinerent. Quorum peticionibus satis congrue annuentes concessimus tam ipsi Rocilino quam pretaxate fideli sue Amandole et duobus eorum heredibus terram coniacentem in loco qui dicitur Autannis prope Octodorum cum omnibus inibi habentibus et pertinentibus videlicet edificatis et edificandis edificiis sediminibus campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus alpibus venationibus viis et perviis in monte et in plano, hac videlicet ratione, ut sub reddibitione census solvant singulis annis duodecim solidos Mauriciane ecclesie. Post duos autem heredes pretaxate ecclesie terra reddatur, si non per voluntatem eius retineatur. Si quis aliter de predicta terra agere temptaverit, sciat se decem libras optimi auri compositurum.
Signum preclari ac serenissimi regis Rodulfi. (M.)
Amizo cancellarius sancti Mauricii advicem donni Anseimi archicancellarii hoc scripsit preceptum anno incarnationis dominice millesimo undecimo, indictione V.