Datierung: 1011 02 18
Ausstellungsort: Peterlingen
In nomine sancte et individue trinitatis. Ruodulfus divina favente clementia serenus rex. Notum sit omnibus sancte dei aecclesiae fidelibus natis et nascendis, presentibus et absentibus, quod nos ob remedium animae nostrae et pro redemptione animae dilectae coniugis nostrae Agiltrudis donamus beato Petro et monachis apud Romanum monasterium deo servientibus sive servituris aecclesiam , quae est in villa quae Apiis nuncupatur, cum omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus; decimas videlicet, oblationes, sepulturas, iusticiam et quicquid eadem aecclesia vel nunc possidet vel in futurum adeptura est, absque ulla prorsus retentione deo ad locum memoratum, ut dictum est, offerimus. Donamus ipsam quoque villam similiter ex integro cum omnibus appendiciis vel pertinenciis suis et quicquid in ipsa possidemus in campis vineis pratis silvis pascuis viis aquis aquarumve decursibus terris cultis vel incultis arboribus fructiferis vel infructiferis et cuncta omnino, quae apud eandem villam possidemus. Eodem modo concedimus donamusque omnes servos nostros et ancillas, qui in ipsa villa vel potestate manent nunc vel mansuri sunt, inter quos nominatim hos describi iussimus: Gooldum scilicet cum filiis filiabusque suis et cum omni posteritate sua, Liuthardum cum filiis filiabusque suis et cum omni progenie sua. Haec igitur omnia decernimus atque statuimus et per hoc nostrae regiae auctoritatis preceptum sanccimus sigilloque nostro muniri iussimus, ut inconvulsa et sine ulla penitus inquietudine ad utilitatem predicti monasterii perpetuo consistant.
Actum est hoc in villa Paterniaco, die dominico, XII kl. martii, luna XII, anno ab incarnatione domini millesimo nono.
Signum Rodulfi regis piissimi, XVIII anno regnantis.
Ego Albertus iussu regis in vice Paldolfi cancellarii recognovi et scripsi.