Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine dei eterni. Rodulphus rex Burgondionum. Notum sit omnibus Agauni ecclesie et nostris fidelibus, qualiter Magnerius nostre celsitudinis culmen adiens rogavit suppliciter, ut uxori sue Richeldi nomine suisque tribus filiis Riferio, Goslino et Annoni prestariam, quam pater suus tenuit et idem Magnerius adhuc tenet, concederemus. Cui prebuimus assensum et placido animo rogavimus fratrem nostrum archipresulem Burchardum et Agauni abbacie prepositum, ut predicte uxori sue atque filiis firma securitate prestariam, conlaudantibus fratribus ipsius abbacie et firmantibus, scribere iuberet; quod et fecit. Hoc est quidquid per prestariam idem Magnerius tenet in villa que dicitur Eramius et Lustriaco cum servis et ancillis vel cum omnibus inibi pertinentibus et pertinendis. Pro hac itaque recompensacione accepimus ad partem sancti Mauricii, hoc est in Pelciaco mansum unum, in Cariaco mansum unum, que olim dedit pater suus Goslino pro prestaria. Nunc vero, ut firmior et stabilis maneat atque secure uxor et filii eius teneant, addidit duo alia mansa, ex his reddituri annuatim in festivitate sancti Mauricii solidos V; et ut predictus Anno eandem prestariam securius teneat, addidit tercium mansum; quorum unum iacet in villa Boslingi, aliud vero in Donaterio, tertium vero in villare Tetbaldi. Si vero evenerit, ut uno anno de supra scripto censu neglegentes appareant, infra unum mensem emendare studeant et sic secure teneant dum advixerint cuncta supra scripta. Verum ut hoc credatur melius, ipse Magnerius hanc prestariam firmavit et firmare fecit.

Signum Stephani testis.