(+) Cunctis liquentibus sane considerantibus liquet, quod ita die [dispensatio] quibusque divitibus consulit, ut ex rebus, quae transitoriae posidentur, si eis bene utantur, semper mansura valeant premia promereri. Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens adque [ad hoc omnino] suadens dicit: diviciae viri redemptio anime eius. Quod ego Marinus praesbiter volo donationem facere deo et sanctis appostolis eius Petro et Paulo et ad locum, quo dicitur Romano monasterio, ubi preesse videtur domnus Odilo abbas ad regendum, pro remedio scilicet senioris mei Amalrici atque maeae videlicet, patris mei hac matris maeae atque avunculi mei Tedoni et omnium parentorum meorum et amicis meis, ut faciant rectores iam dicti a die presente quicquid facere voluerint sine ullo contradicente. Res autem, quas dono iam dictis appostolis et supra dicti loci, sunt site in comitatu Aequestrico in villa quae vocatur Balgedelco, quicquid in ea visus sum habere et adquirere possum, hoc sunt casis casalis vineis pratis campis et omnia usuaria, in ea tamen ratio, ut nulli liceat vendere donare commutare, ibidem servientes possideant omni tempore. Si quis autem ego, quod minime credo, aut ullus homo aliqua calonia inferre presumserit, non vindicet quod repetit, sed primitus iram dei incurrat et cum Dathan et Abiron sit pars eius et cum eis qui dixerunt domino deo: recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus et quogente iudiciaria potestate auri libras XX persolvat et donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa.
Actum vico sancte Mariae, quae dicitur Castello Mont, ibique publice scripta IIII non. marcii atque feria IIII.
Signum Marini sacerdotis et advocati eius Milone, qui fieri et firmare rogaverunt. Signum Salaconi. Signum Teodoni. Signum Arberti. Signum Eldredi. Signum Raymundi.
Data per manu [………]di sacerdotis, qui vice cancellarii rogitatus scripsit anno tertio regnate Rodulfo rege.
Placuit atque [………………..] Marini praesbiteri, ut de res, quas
ipse Marinus donavit ei per amodium in villa Balgedelco, emit ab ipso precio solidos quinquaginta, in ea tamen ratione, ut sancto Petro [et sancto Paulo ………………..] pro remedio anime suae et parentum suorum, ut eis dominus propiciare dignetur hic et in futuro. Si ego aut ullus de heredibus meis, quod minime credo, [………………………………….], non vindicet quod repetit, sed
quogente iudicia et potestate auri libras XV persolvat et venditio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione [subnixa.
Signum Marini sacerdotis], qui fieri et fieri et firmare rogavit. Signum Miloni. Signum Arberti. Signum Raymundi. Signum Salaconi. Signum Eldredi.
[…………………………………………………………………………………] regnante Rodulfo rege.
Factum est in anno VIIII regnante domno Rodulfo rege, cum resideret in causas suas in comitatu Aequestrico in villae Osinco in domo Bernardi presbyteri, feria III, et secum principes regni illius, eorum nomina scripta videntur hic: Adalbertus comes palacii regis, Hugo episcopus Geneuensis, Aynricus episcopus Lausonensis, Hugo episcopus Sedunensis, Anselmus episcopus Augustensis, Manasaeus comes, Rotbertus nepos eius, Rodulfus advocatus, Amalricus comes et fratres eius Adalgaudus, Cono, Leuto, Teodoenus comes, Lanbertus et frater eius Adalbertus, Uvillingus, Ioslenus, Anselmus pater Anselmi episcopi, Rotbertus et frater eius Vuitbertus fili Amalrici, Vvitbertus et frater eius Dodo filii Vuinisi, Adalbertus iudex, Boroardus et fratres eius Vuido et Hugo filii Teotaldi, Dodo, Turumbertus, Cono et filius eius Udulricus, Maynerius, Vdulricus filius Vuilerii et multi alilii eorum infinitus est numerus. Ibidem vernerabilis Teudbaldus monachus et Marinus presbyter adtulerunt carta ista ante regem et principes iam dinominatis, et iussit rex legere carta ista Hugoni episcopi Sedunense civitate, audientibus cunctis, et nullus fuit inter hanc multitudinem contradiceret. Tunc iubente rege misit Adalbertus comes palacii regis bannum regis, et suum misit, ut nullus ha die illo usquae in senpiternum ausu sit ullam contraritatem facere sancti Petri et monachis Romanensis monasterii servientibus, et si, quod absit, eventum fuerit, rex et principes eius egiciant de regno, auferant hab eo omnem sustatiam suam.