Datierung: (um 1000?)
In nomine sancte et individue trinitatis. Rodolfus divina favente misericordia rex. Si dignis igitur peticionibus nostrorum tam presencium quam futurorum fidelium aures nostre maiestatis inclinaverimus, procul dubio id non tantum anime, verum et nostri regni statui prodesse omnino credimus. Quocirca omnium nostrorum comperiat industria fidelium, qualiter Chuono comes palatii nostram supplex regiam aggressus est clementiam petens, quod sibi preceptali auctoritate concederemus quiddam nostri iuris, hoc est curtem Munsingan, quam preceptali municione quondam concessimus dilectissime coniugi nostre Ageldrudi regine inclite, sed nunc ipsam recipientes cortem duximus pro ea largiendum iam dicte coniugi nostre duas curtas, Ampelun scilicet et Maregium, cum omnibus earum pertinenciis ad proprium. Cuius peticioni satis congrue assencientes huius nostri precepti inscripcione largimur tam ipsi quam eius heredibus prelibatam cortem, videlicet Munisingam, infra comitatum superioris Aragaugensis coniacentem, cum omnibus eidem pertinentibus.