Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Rodolfus divina favente clemencia rex. Preclarius et nobilius nostrique nominis auctoritati plus congruum esse nil omnino nostro comprobatur iudicio, quam si in ecclesiarum dei restauracionibus cottidianisque augmentationibus plurimum operam demus. Unde omnibus sancte dei ecclesie fidelibus innotescimus, qualiter honesto Ageldrudis regine coniugisque nostre dilectissime consencientes suggestui ob continua Adalberonis Basiliensis episcopi ordine disposito fideliter nobis impensa servicia sancte Marie sanctique Germani abbatiam, quam Grandemuallem appellant, ad Basiliensem episcopatum diversis ex casibus atenuatum restaurationis aminiculis locupletandum cum omnibus eius appendentiis in proprium ius firmiter integriterque donavimus, hoc nostris vassallis firme per totum consentientibus. Et ut possit firmum atque stabile permanere sine ullius hominis contradictione, augustum imperatorem Ottonem tertium cum episcopis nostris Hugone, Heinrico et Hugone minore et Cuonone comite palacii et Rodolfo et aliis pluribus audivimus. Et ut nobis usque modo fuit, prefato episcopatui subditam et propriam fecimus eiusque rectori, quemcumque dominus loco eidem preesse concesserit. Hec autem ut cercius a nobis facta credantur et numquam a nobis seu posteris nostris infringantur, manu nostra roboravimus et sigillo nostro iussimus insigniri.

Acta Bruchsala anno domini M, anno Rodolfi VII.