Datierung: 999
Ausstellungsort: Basel
In nomine sancte et individue trinitatis. Rodolfus divina favente clemencia rex. Preclarius et laudabilius nostrique nominis auctoritati plus congruum esse nil omnino nostro comprobatur iudicio, quam si in ecclesiarum dei restaurationibus cottidianisque augmentationibus plurimum operam demus. Unde omnibus sancte dei ecclesie fidelibus innotescimus, qualiter honesto Ageldrudis regine coniugis nostre dilectissime consentientes suggestui ob continua Adelberonis Basiliensis episcopi ordine disposito fideliter nobis impensa servicia abbaciam sancte Marie sanctique Germani, quam Grandemuallem appellant, ad Basiliensem episcopatum diversis ex casibus attenuatum restaurationis aminiculis locupletandum cum omnibus suis appendiciis integriter donavimus. Sit ergo deinceps, ut nobis usque modo, prefato subdita episcopatui eiusque rectori, quemcumque dominus loco eidem preesse concesserit. Hec autem ut cercius a nobis facta credantur et numquam a nobis seu posteris nostris infringantur, manu nostra roboravimus et sigillo nostro insigniri iussimus.
Data Basilee anno domini DCCCCIC, anno Rodolfi VI.